Charter Document - 02151510
Charter Number: | 02151510 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0980 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis monasterii cui preest domnus Maiolus venerandus abbas Ego igitur Ermengerio recogitans futurum Dei juditium dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo pro remedio anime mee et parentum meorum aliquit ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Maciacense in villa Baginas hoc est vineas terminat a mane Sancti Petri a medio die Elderio a sero muro [manu] facto a cercio de ipsa hereditate et abet in longo perticas XV in lato perticas IIII as igitur res in ea ratione dono ut quamdiu vixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura IIII sextarios de vino persolvam et pos meum discessum hec ereditas denominata ad prefatum locum sine dilatione perveniad Si quis autem ujus donationis cartam violare presumserit [non] valead vindicare quod repetit Quod si aliquis presumserit auri libras duas persolvat et inantea hec carta firma et stabilis permanead stibulatione subnixa Actum Lordoni castello S Ermengerio qui fieri et firmare rogavit S Ermengerio qui consensit S Ledboldo S Gotoldo S Tetbran S Engelboldo S Josberto S Arnoldo Data per manus Eldradi sub die lunis mense janoarius annos XXVI regnante Lotario rege