Charter Document - 02151509
Charter Number: | 02151509 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0980 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis monasterii cui preest domnus Maiolus venerandus abbas Ego igitur Berengerio recogitans futurum Dei judicium dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo pro remedio anime mee et parentum meorum aliquit ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Maciacense in villa Satiaco hoc est vinea terminat a mane terra Sancta Maria a medio die Sancte Vincenti a sero Sancti Petri a cercio de ipsa hereditate et abet in concluso perticas X As igitur ea ratione dono ut quamdiu vixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura duos sextarios de vino persolvam et pos meum discessum hec ereditas denominata ad prefatum locum sine dilatione perveniad Si quis autem hujus donationis cartam violare presumpserit non valead vindicare quod repetit Quod si aliquis presumpserit auri libras II persolvat et inantea hec carta firma et stabilis permanead stibulatione subnixa Actum Lordono castello S Berengerio qui fieri et firmare rogavit S Roollene uxore sua qui consensit S Gisono S Richerio S Letboldo S Lambert S Agnardo S Ermengerio S Girbaldo S Aremberto Data per manus Eldradi sub die lunis mense januarius annos XXVI Lotario rege