Charter Document - 02151507
Charter Number: | 02151507 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0979 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili Cluniaco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato ubi domnus Maiolus abba preesse videtur Nos in Dei nomine Eva atque Adalradus donamus aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in vicaria Fusciacense in villa que vocatur Vallis hoc est duos curtilos cum vineis pratis vi[r]cariis et cum omnibus que ad ipso aspicere videntur Et hoc facimus pro animarum nostrarum remedio ea videlicet ratione ut quandiu ego Eva vixero usum fructuarium habeam et post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniat nullo homine contradicente sed et in vestitura singulis annis IIII sextarios de vino persolvam Si quis autem hanc donationis cartam scindere voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libram persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Eve atque Alradi qui fieri et firmare rogaverunt S Odonis S Girberti S Evrardi S Duranni S Rannaldi S Macberti S Gotdefredi S Berardi S Malguini S Teodoli Data per manum Josleni levite regnante Lothario rege anno XXVI