Charter Document - 02151506

Charter Document - 02151506


Charter Number: 02151506
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus fidelibus notum sit quod ego Teodaldus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniensis monasterii ubi domnus Maiolus abba preesse videtur in locum emendandi causa propter commissum quod cum servo Sancti Petri commisi aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in agro Dariacense hoc est pratum unum qui sedet in ipsa villa et terminat a mane terra Girardi a medio die via publica a sero communi pasturale a circio terra Sancti Petri Infra istas terminationes dono totum ad integrum ut faciant rectores Cluniensis cenobii quicquid facere voluerint ab hodie et deinceps Si quis autem donationem istam calumpniaverit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum omnium nisi ad emendationem venerit S Teodaldi qui fieri et firmari rogavit S Erlei Gislardi Alberici Rainfredi Isengaudi Bileni Data per manum Randuini ad vicem cancellarii anno XXVI regnante Lotthario rege