Charter Document - 02151505
| Charter Number: | 02151505 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0979 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cenobii quod est constructum in pago Matisconense quod domnus Maiolus venerandus abba regere videtur Ego igitur Deodatus nomine audiens vocem Domini nostri Jesu Christi Date elemosinam et omnia munda sunt vobis propterea dono aliquid de res meas ad prefatum locum pro remedium anime mee et uxoris mee Adaleidis in locum sepulture Sunt autem site he res in comitatu Ostidunense in villa que vocatur Mansudran hoc est mansos tres cum VIIII servos quorum hec sunt nomina Arembertus Marianus Nadalis Raimfredus Tedboldus alius Tedboldus Constabulus Leotaldus Landricus omnes hoc servos cum uxores et infantes eorum dono ad locum supra denominatum sed et omnia quicquid ad ipsos mansos aspicit vel aspicere videtur hoc est campis vineis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus totum ad integrum trado Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacensis cenobii Et in alia villa Caviniaco nomine mansum unum cum III servos quorum hec sunt nomina Constancium cum uxore sua et filios suos Bernardum cum uxore sua et infantibus suis Martinum cum uxore sua et infantibus suis et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur campis vineis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus totum ad integrum trado ad prefatum locum Item in alia villa Alaval nomine mansum unum cum uno servo nomine Andrea cum uxore et infantibus suis et omnia quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur omnia trado ad prefatum locum pro remedium anime mee et anime uxoris mee Adaleidis in locum sepulture nostre Et post hac die fratres Cluniensis cenobii ipsas res teneant et possideant et faciant de his omnibus quicquid facere voluerint absque ullo contradictore Sane si quis ego aut ullus ex heredibus nostris quod minime esse credo futurum aliquam calumniam inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libras IIII cumponat et deinceps firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Deodati qui fieri et firmare rogavit pro anima uxoris sue Adaleidis S Deodati filii ejus S Anselmi filii ejus S Joceranni S Constantii S Aycardi S Leotbaldi S Agduardi S Leotaldi S Rotcerini S Benedicti S Malguini filii ejus S Adaladis filie ejus Data per manum Teohmari qui ad vicem cancellarii scripsit anno XXVI regnante Lothario rege Actum Cluniensis cenobii
