Charter Document - 02151504
Charter Number: | 02151504 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0979 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie Cluniacensis monasterii ubi domnus Maiolus preesse abbas videtur Ego igitur in Dei nomine Aynardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid de rebus meis que site sunt in pago Matisconensi in agro Marziacensi in villa Cavaniensis hoc est mansio una cum vinea et terminat ipsa vinea a mane terra Sancti Petri et Acardi a medio die murum manufactum a sero terra Co[n]stancii et Acardi a cercio terra Sancti Stephani Infra istas terminaciones dono Deo et jam dictis apostolis totum ad integrum in tali tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam et post meum discessum a predictum locum perveniat Si quis autem donationem istam calumniare vel contradicere voluerit primitus iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum omnium et cum Dathan et Abiron quos vivos terra absorbuit societatem habeat in inferno Ipse autem non valeat vindicare quod petierit sed insuper cui litem intulerit auri libras duas componat et inantea donatio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Aynardi qui fieri et firmare rogavit S Duranni S Hysengaudi S Arlei S Ingelelmi S Rotberti Data per manum Randuini ad vicem cancellarii regnante Hlothario rege anno XXVI