Charter Document - 02151503
Charter Number: | 02151503 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 0979 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensis cenobii ubi preest domnus Maiolus abba Nos igitur Raina uxor Leotaldi et Atto filius ejus et Fulgo wadiatores Leotaldi donamus ad predicto loco per jussionem ipsius Leotaldi pro ejus anima in pago Augustodunensi in villa que vocatur Montelliacus hoc est colonnica cum terris pratis silvis quantum in ipsa villa visi sumus habere et servum nomine Albericum cum uxore et infantibus damus ad prefatum locum ut pius Dominus anime ejus miserere dignetur et faciant habitatores ipsius loci quicquid facere voluerint Si quis vero hanc donationem calumniare voluerit non vindicet quod repetit sed coactus auri libram unam persolvat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio S Raina S Attonis filii ejus S Fulgonis qui fieri et firmare rogaverunt S Alexandra S Aldini S Aldigrini S Agardi S Drocberti S Leotaldi S Walterii Data per manum Constancii anno XXXIIII regnante Hlotharii regis