Charter Document - 02151502

Charter Document - 02151502


Charter Number: 02151502
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli in Cluniaco cui domnus Maiolus preest Ego Pontius dono aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in agro Vallis Caponiensis in villa que vocatur Vallis totum quesitum ad inquirendum trado atque transfundo in jus Cluniacensis monasterii ad honorem sanctorum apostolorum Petri et Pauli pro remedio anime mee et pro remedio animarum parentum meorum vel omnium fidelium christianorum vivorum et defunctorum ut post hanc diem rectores jam dicti monasterii faciant de cultilo ipso vel vinea ex die hoc inantea quod melius sibi placuerint et liberam atque firmissimam habeant potestatem S Pontii qui elemosinam istam fecit et per cartam firmari rogavit S Letardi Evrardi Alberti Ingelbaldi Hugonis Atzonis Data per manum Josberti monachi anno ab incarnatione Domini DCCCCLXXVIIII indictione VII regnante Conrado rege