Charter Document - 02151501
Charter Number: | 02151501 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0979 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit domno Maiolo abbati ceterisque fratribus Cluniensis monasterii ut ex rebus quas jure hereditario possident cuidam viro nomine Fanuhelo filioque ejus nomine Serlio aliquid sub testimonio veraci concederent Sunt autem ipse res site in pago Vienensi in agro Casiacensi hoc est ecclesia que est in honore sancti Eusebii constructa cum omnibus appenditiis suis campis scilicet silvis aquis et omnia que ibi visi sunt monachi habere donant ipso viro Fanuhelo et filio ejus Serlio et decimas de terra que ad ipsam ecclesiam pertinet tali tenore ut quandiu ipsi duo vixerint teneant et possideant et in vestitura singulis annis in festivitate sancti Petri VIII [denarios] ad luminaria persolvant post discessum vero illorum duorum ad Sanctum Petrum cum omni integritate sine ulla contradictione revertantur S domnus Maiolus S Vivianus S Durannus S Fulcherius S Poncius S Martinus monachi Data per manum Randuini levite anno ab incarnatione Domini DCCCCLXXVIIII regnante Condrado rege