Charter Document - 02151497

Charter Document - 02151497


Charter Number: 02151497
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit domno Maiolo abbati necne fratribus Cluniensis monasterii atque cuidam viro nomine Aimoni et uxori sue Girberge ut terras inter se scamiarent seu commutarent In primis donat domnus Maiolus per consensum suorum fratrum duas colonias que sunt site in pago Matisconensi et in villa Lotchiaco quas Ledaldus tenebat una reddit III modios de vino et alia XII denarios in censu et quicquid ad ipsas colonias aspicit vel aspicere videtur et in alia villa nomine Vinzellam donat vineam que habet in longo perticas XXI et de uno fronte perticas V et de alio IIII et pedes IIII et donant etiam inibi campum simul tenente qui habet in longo perticas XXII et in omnibus frontibus XVI has ergo res predictus pater atque monachi ipsi viro Aymoni atque Girberge eo tenore concedunt ut quamdiu vivunt teneant et post utrorumque discessum ad denominatum locum perveniant Donant iterum etiam prefatus vir Aymo atque Girberga uxor ejus in vicissidudine res suas que sunt site in pago Matisconense in villa Rufiaco et in Vetis Canevas quicquid in ipsis villis visi sunt habere campis scilicet pratis vineis silvis aquis pascuis exitibus et regressibus cultum et incultum quesitum et ad inquirendum totum ad integrum donant etiam in villa Donziaco mansum indominicatum quem inibi habent et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur totum usque ad inquirendum excepto unam rasciam de vinea quam dederunt Vuitrico et faciant de his rebus omnibus supradicti loci rectores post hanc diem quicquid facere voluerint Si quis autem hoc scamium violare vel calumniare presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed coactus potestate cui litem intulit auri libras III persolvat et inantea hoc scamium firmum et stabile permaneat stipulatione subnixum Actum Cluniaco publice Signa Aymoni atque Girberge qui fieri et firmare rogaverunt S Raculfi S Norbaldi S Achardi S Ridbaldi S Ansegisi S Leteri S Dadoni S Arlei Data per manum Rothardi mense octobrio anno XXV Hlotharii regis Francorum