Charter Document - 02151496

Charter Document - 02151496


Charter Number: 02151496
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 0979
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabilo loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cenobii Ego igitur Teuza femina recogitans venturum Dei judicium et offensam incurrere supradictorum apostolorum omnem querelam et omnem animositatem quam habeo adversus ipsum locum et adversus monachos inibi commanentes de alodo quod est in pago Matisconensi atque in villa Vallis situm ab amorem Dei relinquo atque postpono et sicut Ansbertus et Celestus atque Rotildis condonaverunt atque contulerunt ipsis ita ego laudo et assentio et si aliquam rationem in ipso alodo habeo per dotalium quod mihi senior meus fecit hoc ipsum etiam ex tota voluntate mea ad ipsum locum concedo ut nullus filius aut filia seu aliquis de propinquis meis possit reclamare se habere hereditatem in illa terra sintque ipse res cum omni sua integritate Sancto Petro terre scilicet vinee prata silve aque molendina vicarie pascue exitus et regressus cultum et incultum quesitum et ad inquirendum ab hodierno die et in reliquo tempore et faciant ex his monachi quod voluerint Si quis vero ego aut ullus mihi affinitate conjunctus contra hanc verpitionem seu donationem venire ausus fuerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libram persolvat et inantea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Teuze que fieri et firmare rogavit S Leotaldi S Bernardi qui consenserunt S Girberti S Evrardi S Arlei S Tedelonis S Fulcrardi S Anblardi S Isengaudi Data mense augusto anno XXV Lotharii regis Rothardus scripsit