Charter Document - 02151492

Charter Document - 02151492


Charter Number: 02151492
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacro et venerabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis vocabulo quem domnus Maiolus abbas regere videtur Ego igitur in Dei nomine Acbertus reminiscens innormitatem malorum meorum dono Deo et prefatis apostolis et ad ipsum locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Augustodunensi in villa Balgiaco hoc est mansis scilicet vineis terris pratis silvis aquis pascuis et quicquid in ipsa villa visus sum habere cultum et incultum totum ad integrum et dono in ipso pago in villa que vocatur Novavilla quicquid in ipsa visus sum habere mansis vineis terris pratis silvis aquis pascuis cultum et incultum quesitum et ad inquirendum totum cum omni sua integritate Has igitur res dono Deo pro remedio anime mee et parentum meorum et sint in alimonia fratrum in predicto loco commanentibus Si quis autem has res Deo dicatas invadere vel in usus suos usurpare presumpserit primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat nisi emendaverit et ad satisfactionem venerit cojente etiam potestate auri libras III persolvat et inantea hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio publice S Acberti qui fieri et firmare rogavit S Oddoni qui consensit S Girfredi S Arlei S Oddoni Data per manum Rothardi in mense julio anno XXV Hlotharii regis Francorum