Charter Document - 02151489

Charter Document - 02151489


Charter Number: 02151489
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco ubi domnus Maiolus humilis abba preesse videtur Ego Eusebia dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo mansum unum cum curtilo et vinea simul tenente pro anima senioris mei Seini et mea et omnium parentum nostrorum in pago Matisconensi in agro Laliacense in villa Seia habet terminaciones a mane vinea Sancti Petri a media die prato Sancti Petri a sero via publica atque a cercio vinea Albaldi ea ratione dono ut quamdiu ego Eusebia vixero teneam et post meum discessum ad supradictum locum perveniat Si quis vero hanc donationem quam minime credimus calumniare presumpserit non vindicat quod repetit set coactus auri libras tres componat et exinde firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Cluniaco publice S Eusebie qui firmare et fieri rogavit S David S Bernardi S Albaldi S Petri Item S Petri item Bernardi S Aldrici S Johannis Data mense maio anno XXXIIII regnante Hlothario rege Constancius ad vicem cancellarii scripsit