Charter Document - 02151488
Charter Number: | 02151488 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0979 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato quem domnus Maiolus abbas regere videtur Ego Rothardus in Dei nomine dono sanctis predictis apostolis atque jam dicto loco Deoque ibidem servientibus monachis aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Rufiaco hoc est vinea que terminat a mane et a medio die et a certio terra Sancti Petri a sero via publica ea ratione ut quamdiu vixero teneam et tempus vindemie sex sextarios vini in censu persolvam sed post meum decessum ad predictum redeat locum Si quis hanc donationem calumniare voluerit non vindicet quod repetit sed coactus auri libras duas componat carta vero ista firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Rothardi qui fieri et firmare rogavit S Bertini et Idgerii et Constantii et Leudbaldi et Constabuli et item Constaboli et Petri et Ingelberti et Rothardi et Arnulfi Data mense maio anno XXXIIII regnante Lothario rege Constantius ad vicem cancellarii recognovit