Charter Document - 02151487
Charter Number: | 02151487 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0979 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacro et sancto et exorabili loco Cluniaco ubi domnus Maiolus abbas venerabilis preesse videtur Ego David dono Deo et apostolis ejus Petro et Paulo mansum unum cum curtilo et vinea simul tenente in pago Matisconensi in agro Liliacense in villa que dicitur Seia pro remedium anime mee ac parentum meorum Habet vero istas terminationes a mane terminatur vinea Leutbranni a medio die terra Rannulfi a sero atque a cercio via publica ea autem [ratione] hec dono ut quamdiu vixero teneam et post meum discessum ad predictum perveniat locum Si quis vero quod minime credimus contra hanc donationem calumniare presumpserit non vindicet quod repetit sed coactus auri libras tres componat et ista donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice Signum David qui fieri et firmare rogavit Signum Eusebie que consensit S Bernardi et Adalbaldi et Petri et iterum Petri item Bernardi Aldrici et Johannis Data mense maio regnante Lothario rege anno XXXIIII Constantius ad vicem cancellarii scripsit