Charter Document - 02151485

Charter Document - 02151485


Charter Number: 02151485
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco cui domnus Maiolus abba preesse videtur Ego Dominica dono Deo et ejus apostolis Petro et Paulo pro remedio anime mee et mea sepultura unum curtile cum vinea simul tenente in villa Seia in pago Matisconensi in agro Laliacense habet terminaciones a mane et a media die vinea Vuarnaldi a sero terra Vuarnaldi et via publica a cercio vinee Folcheri ea racione dono ut a presenti die habitatores supradicti loci ex istis rebus faciant quicquid facere voluerint Si quis vero hanc donacionem calumniare presumpserit non vindicat quod repetit sed coactus auri libras duas componat et exinde firma et stabilis permaneat stibulacione subnixa Actum Cluniaco publice S Dominice qui fieri et firmare rogavit Isti sunt qui vendiderunt et consensierunt Adrannus Ingelbertus S Bovonis S Arlebaldi S Livonis Data mense maio anno XXXIIII regnante Hlothario rege Constancius scripsit