Charter Document - 02151480

Charter Document - 02151480


Charter Number: 02151480
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divinitus procuratum est ut fideles quique de reditibus quas juste adquisierint si eas recte dispertiant valeant procul dubio eterna premia promereri Quapropter noverint universi fideles presentes scilicet atque futuri quod ego Rotrudis recogitans enormitatem meorum peccaminum simulque parentum meorum patris mei scilicet Maalberti atque matris mee Fulcrendis fratris mei etiam Unberti qui mihi vuadium suum commisit dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum in elemosina quasdam res juris mei que sunt site in pago Matisconensi in villa Floriaco hoc est mansum indominicatum ubi Adalulfus residet cum omnibus ad ipsum pertinentibus campis vineis pratis silvis usque ad inquirendum Dono etiam villam Valeliam totam ad integrum cum suis appenditiis et dono in villa Ororo unam vineam que terminatur a mane terra Aynonis et ad suos heres a medio die via publica a sero terra Ansedei a cirtio terra francorum ad integrum dono Et iterum dono in villa Cavaniaco unam vineam que terminatur a mane terra Leotaldi a medio die via publica a sero et a cirtio terra Bosonis Mulnarem etiam simili modo dono Has etiam res denominatas dono pro remedio anime mee ac parentum meorum supradictorum ut pius Dominus nobis in suo judicio remunerator appareat et eo tenore hoc facio ut quandiu vixero teneam et possideam excepto hoc de Cavaniaco et Mulnario Et singulis annis in vestitura V solidos persolvam Si quis autem contra hanc donationem venire voluerit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum apostolorum nisi ad emendationem venerit juxta etiam mundanam legem auri libras V persolvat S Rotrudis que fieri et firmare rogavit S Arberti S Beringarii S Dominici S Servati S Wilelmi S Andree S Landadi Data mense aprili anno XXXIIII Lotharii regis Francorum Rothardus scripsit