Charter Document - 02151479
Charter Number: | 02151479 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0979 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cenobii quod domnus Maiolus abba regere videtur Ego Teoscenda et filii mei Algerius et Arlebaldus atque Mainbodus donamus Deo et ejus apostolis aliquid ex rebus nostris pro anima senioris mei Eldevualt hoc est campum unum in villa Beira et terminat ipse campus a mane et a media die et [a] sero terra Sancti Petri a cercia terra francorum et pratum unum subtus villa Pruelengias et ipsum ex omni parte terminat terra Sancti Petri et alterum pratum in villa Castello quod vocatur Buiat et ipsum a mane terminatur a [mane] pratis Vuarulfi a media die et a sero atque a cercio de ipsa hereditate et sunt ipse res site in pago Matisconensi in agro Calumniacensi in villa que dicitur Biera Has res denominatas donamus ad prefatum monasterium ut in futuro judicio pius Dominus anime senioris mei misereri dignetur et ab hodierna die de ipsis rebus habitatores supradicti loci quicquid voluerint faciant Si quis autem hanc donacionem calumniare voluerit potestate coactus auri libram unam persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Teoscende et filiis ejus Algerii et Arlebaldi atque Mainbodi qui fieri et firmare rogaverunt S Rannaldi S Bernardi S Magberti S Ingelberti S Arnulfi S Eldini S Livonis S Galemani S Aymonis Data mense aprelio anno XXXIIII Hlothario regnante rege Constancius ad vicem cancellarii scripsit