Charter Document - 02151478
Charter Number: | 02151478 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0979 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesia qui est constructa in comitatu Matisconensis in Cluniaco monasterio hubi domnus Maiolus abbas preesse videtur in honore beate Dei genitricis virginis Marie et beatorum apostolorum Petri et Pauli Ego igitur Ritboldus et uxor mea Eldeburgis donamus Deo et beate Dei genitricis Marie et sanctorum apostolorum Petri et Pauli vineam I in loco qui dicitur Caponaria Est ipsa vinea in villa Moadgius pro remedium anime nostre seu vel parentum nostrorum Habet ipsa vinea fines vel terminaciones a mano terra Odoni a medio die terra femina Cara a sero terra Aaleis femina a certio terra Aldrico tali vero ratione ego Ritboldus dono vineam jam dictam quamdiu advixero teneam et possideam et omni anno in vestitura sextarios IIII de vino de ipsa vinea ad supradictum locum persolvam post meum quoque discessum ipsa vinea sine ulla contradictione ad locum supradictum perveniat Si quis vero ego ipse a[u] ullus de heredibus meis qui contra carta elemosina ista ire agere vel inquietare voluerit non valeat vindicare quod repetid sed componat tantum et alium tantum quantum ipsas res eo tempore melioratas valere potuerint ibidem intromittat et postea firma estabilis permaneat constipulatione quoque subnixa S Ritboldi et uxoris sue Eldeburgis qui carta ista fieri et firmare rogaverunt in manus illorum firma S Amblardi levita S Umberti levita S Bernoni levita S Gerardi presbiteri S Bernardi presbiteri S Gerardi presbiteri S Adalelmi S Duranni S Adalard et Rotbertus filii Ritboldi firmaverunt Data per manum Aldoni ad vicem Landrici feria V VIII kal maii anno XXIIII regnante Lotario rege feliciter