Charter Document - 02151477

Charter Document - 02151477


Charter Number: 02151477
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensis cenobii constitutos Ego igitur in Dei nomine Gosmarus dono Deo et jam dictis apostolis pro remedio anime mee et omnium parentum meorum [res] que sunt site in pago Augustidunensi in villa Curmantiaco hoc est vineam unam et duos curtilos qui terminant a medio die et a sero terra Girardi a mane de ipsa hereditate a circio terra Sancte Marie ea ratione ut quandiu vivo et possideam et teneam et singulis annis in vestitura in festivitate sancti Petri VIII denarios persolvam Si quis vero hanc donationis cartam violare vel scindere in alico voluerit primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat habeatque partem cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis nisi ad emendationem venerit insuper etiam coactus potestate auri libras III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Gosmari qui fieri et firmari rogavit S Narduini Rainaldi Girbaldi Adalgerii Maimbaldi Constantii Fulcradi S Ingeldradi Data mense martio anno tricesimo IIII Lotharii regis Uduldricus ad vicem cancellarii recognovit