Charter Document - 02151476
Charter Number: | 02151476 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0979 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus fidelibus quod ego Bovo indignus sacerdos peccatorum meorum enormitatem agnoscens simulque penas ignis eterni evadere cupiens sanctorumque consortia habere desiderans dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi preesse videtur domnus abba Maiolus quasdam res meas que sunt site in pago Matisconensi in villa Poliaco hoc est curtilum unum cum omnibus vineis ad ipsum pertinentibus et cum omnibus que in ipsa villa ego et omnes heredes mei habere videmur Dono etiam et servum nomine Rotbertum in servitio monachorum Sancti Petri Has ergo res denominatas dono ad prefatum locum ut a die presenti faciant ipsi monachi quicquid voluerint Qui autem calumniare vel scindere hanc cartam a me libentissime factam presumpserit iram incurrat Dei omnipotentis et omnium sanctorum nisi emendaverit insuper cogente potestate auri libras III persolvat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Bovonis qui fieri et firmare rogavit S Ermenaldi S Ermenardi S Johannis S Winitrudis S Vulberti S Aydoardi Data mense martio anno XXXIIII Lotharii regis Warnerius scripsit