Charter Document - 02151475

Charter Document - 02151475


Charter Number: 02151475
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Providens humani generis redemptor fragilitatem suorum fidelium hoc genus remedium contulit gratuito munere ut ex rebus temporalibus quas jure possident eternam vitam si eas bene dispertiant valeant promereri Unde ego Narduinus hujus rei gratiam cupiens adimplere dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Burziaco in ipsa villa hoc est mansum indominicatum et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur campis silvis vineis pratis et aquis aquarumque decursibus cultum et incultum quesitum et ad inquirendum totum et integrum hunc ergo mansum a die presenti dono adque transfundo cetera autem post meum discessum ad jam dictum locum pervenient Dono etiam et servum nomine Rotlannum cum uxore et infantibus suis Si quis contra hanc donationis cartam scindere vel calumniare voluerit primitus iram Dei omnipotentis incurrat nisi ad emendationem venerit insuper etiam coactus potestate auri libras III persolvat et inantea firma estabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Narduinus et uxoris ejus Aldalgar qui fieri et firmare rogaverunt S Gauzmarus S Girbaldi S Raaymbaldi S Constantii S Fulcradi S Ingeldradi S Ramnaldi S Girbaldi S Adalgerii Data mense martio anno XXXIIII Lotharii regis Atto scripsit