Charter Document - 02151473

Charter Document - 02151473


Charter Number: 02151473
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie que est hin honore beati Petri apostoli Cluniensis quem domnus Maiolus abba ad regendum abere videtur Igitur ego in Dei nomen Tiericus et uxor sua Engi pro amore et bone voluntate pro remedium animas nostras vel parentorum meorum donavimus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt sitas in pago Matisconensis in agro Fusciacense in villa Sulustriaco hoc est vinea et mansus indominicatus pratis silvis omnia ex omnia quiquid visus fui abere quisitum ad inquirendum totum ad ipsa casa Dei donamus quamdiu nos vivimus usum et fructum post nostrum dicessum ad ipsa casa Dei pervenit et faciant rectores quiquid facere voluerint in quisque annos in vestituria sextarios VI de musto persolvat Si quis vero ullus homo de heredibus nostris qui contra donacione ista calumniare voluerint auri libras VI conponat firma stabilis permaneat constipulacione subnixa S ego Tiericus [et] uxor sua Engi qui donacione ista fierent et firmare rogaverunt S Anschericus S Giroldus S Rotbertus S Deodadus S Bernardus S Bermundus S Rolannus Data per manu Duranni scrisit datavit die sabati mense marcio annos XXV regnante Lotario rege