Charter Document - 02151470

Charter Document - 02151470


Charter Number: 02151470
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et venerabili loco Cluniaco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato quem domnus abba Maiolus regere videtur Nos in Dei nomine Gausfredus et uxor mea Jotsa donamus aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Augustudunensi in villa Sancti Leodegarii hoc est vi[r]cariam cum prato simul tenente que terminatur a mane et a meridie terra Sancti Petri a sero Sancti Leodegarii a cirtio Josberti presbiteri atque Bernardi Infra istas terminationes totum ab integro donamus atque transfundimus pro animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum remedio ut ab hodierno die et deinceps faciant monachi Clunienses quicquid voluerint Si quis autem hujus donationis cartam nos ipsi [quod absit] aut aliqua intromissa persona calumniare voluerit omnino non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate cui litem intulerit auri libram componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Gausfredi atque Jotse qui fieri et firmare rogaverunt S Aidoardi S Landrici S Mainardi S Acberti S Bernardi S Jarentonis Data per manum Rothardi mense februario anno XXV Lotharii regis