Charter Document - 02151469

Charter Document - 02151469


Charter Number: 02151469
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi humanati Noverint universi fideles presentes scilicet atque futuri quod ego Leotaldus ex bono animo ac prompta volontate et pro adipiscendo vite eterne premio dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abba aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Augustodunensi in vicaria Maturnensi in villa Trescurtis hoc est mansum unum alium in terreo ubi vocant ad Fabricas Hos ergo mansos cum omnibus suis appendiciis campis scilicet vineis pratis silvis aquis pascuis vircariis exitibus et regressibus cultum et incultum totum ad integrum Dono etiam servum nomine Benedictum cum uxore et infantibus suis Has ergo res denominatas dono sicut jam dixi pro remedio anime mee et patris mei Gausmari ac matris mee atque omnium parentum meorum ea etiam ratione hoc facio ut quamdiu advixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura sex sextarios de vino persolvam Si quis autem hujus donationis cartam scindere vel calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed insuper cogente juditiaria potestate auri libram unam persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Leotaldi qui fieri et firmare rogavit S Gausmari S Narduini S Girberti S Adrelini S Teudgrini S Girbaldi S Leotaldi S Alidfredi Data mense februario anno XXXIIII Hlotharii regis Vuarnerius rogatus scripsit