Charter Document - 02151467
Charter Number: | 02151467 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 0979 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cenobii quod domnus Maiolus regere videtur Nos igitur Girberga uxor Evrardi et Bladinus atque Achardus vuadiatores ipsius Evrardi donamus Deo et jam dictis apostolis aliquid ex rebus ipsius sicut ipse delegavit pro remedio anime ejus Sunt autem ipse res site in pago Matisconensi in villa Leonardi hoc est mansum cum vinea qui terminat a mane terra Heldeberti et Isenbranni a medio die terra Sancti Johannis a sero via publica a cercio vinea Sperendei et faciant rectores ipsius loci a die presenti quicquid facere voluerint Si quis vero hanc donationem calumniare voluerit non vindicet quod repetit sed coactus auri libras duas persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Girberge et Bladini atque Achardi qui fieri et firmare rogaverunt S Stephani S Amizonis S Aynardi S Gundrici S Ayrardi Data mense januario anno XXXIIII Hlotharii regis Vuarnerius rogatus scripsit