Charter Document - 02151466

Charter Document - 02151466


Charter Number: 02151466
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto exorabili loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli dicato qui nuncupatur Cluniacus Nos igitur in Dei nomine Euvrardus atque Gigniacus et Arnulfus donamus Deo et jam dictis apostolis et ad prefatum locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris pro anima Balsindis matris mee et in locum sepulture et sunt ipse res site in pago Matisconense in agro Ipgiacense atque villa Gigniaco hoc est vinea que terminatur a mane pratum seu terra ad ipsos donatores a medio die Sancti Petri de duabus aliis partibus vie publice Infra istas terminationes totum ad integrum donamus atque transfundimus a die presenti pro remedio anime jam dicte Balsindis et fatiant de his rebus post hunc diem supradicti loci habitatores quicquid facere voluerint Si quis autem nos ipsi [quod absit] aut ulla intromissa persona contra hanc donationis cartam venire vel aliquam calumpniam inferre voluerit omnino non valeat vindicare quod repetit coactusque judiciaria potestate cui litem intulit auri libram unam persolvat et inantea hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Evrardi S Gigniaci S Arnulfi qui fieri et firmare rogaverunt S Alexandri S Maimboldi S Rainaldi S Gisonis S Vuitraldi S Ermengarii S Ardulfi S Raimfredi Data mense januario anno XXV Lotharii regis Achedeus sacerdos rogatus scripsit