Charter Document - 02151460

Charter Document - 02151460


Charter Number: 02151460
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0978
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Igitur in Dei nomine ego Maiolus nutu Dei humilis abbas et cuncta fratrum congregatio cenobii Cluniensis Constat nos aliquid concedere ex rebus ecclesie nobis commisse cuidam clerico nomine Leudbaldo ad usum tantum vite ipsius quod ita et fecimus ejus petitionibus adimplentes Sunt ergo ipse res site in pago Matisconense in agro Griviliaco quas ei concedimus necnon etiam in villa que vocatur Colonicas mansis scilicet vineis terris pratis silvis aquis et servis utriusque sexus et quicquid per donum Raculfi in ipsa visi sumus habere et in villa Boyaco concedimus duos mansos et omnia que in ipsa habemus et in Bassiaco villa mansum unum et in villa Ayrodia in loco qui dicitur Rocca mansis cum vineis terris silvis aquis et servis utriusque sexus et etatis et in villa Cassiniaco delegamus omnia masa vineis scilicet terris pratis silvis aquis molendinis et servis et ancillis et in Bussiaco villa similiter mansis vineis terris pratis silvis et in villa Ponciaco mansis vineis terris Has ergo res sicut nobis jam dictus Raculfus per testamentum condonavit ei concedimus eo tenore ut quamdiu vixerit teneat et post ipsius discessum he res ad Cluniacum locum perveniant et in vestitura omni anno XII denarios persolvat Concedimus ipsi etiam et alias res que sunt ex parte domni Leudbaldi avunculi ejus hoc est in Virziaco villa mansum unum et in Bassiaco alium et in Lescherias alium et in Fraxno iterum alium et in Casotis alterum in pago etiam Augustodunensi in villa Domni Petri unum mansum et in Vallis alterum et servos et ancillas utriusque sexus ad ipsos mansos pertinentes Nunc ergo has res denominatas ut insertum est in hac precaria quamdiu advixerit teneat et possideat et ut ejus evenerit mortalis conditio quam nullus evadere prevalet absque dilatione cum omni integritate he res ad jam dictum locum perveniant et singulis annis festivitate apostolorum Petri et Pauli XII denarios persolvat Ut autem hoc decretum vigorem omni tempore vite ipsius optenere possit manu propria firmavimus fratribusque corroborari jussimus S domni Maioli abbatis S Balduini monachi S Viviani S Johannis S Arnulfi S Costantini S Teudbaldi S Josleni S Grimaldi S Hugonis S Rothardi S Ingelbaldi S Achedei S Vuitberti S Ingelmanni Data per manum Rothardi anno XXV regnante Lothario rege