Charter Document - 02151457

Charter Document - 02151457


Charter Number: 02151457
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0978
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christi nomine Ubique terrarum diffusis fidelium populis notum esse volumus quod ego Edo atque conjux mea Ingeltrudis nostrorum enormitatem metuentes peccaminum donamus ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in comitatu Matiscensi in villa Vircariaco mansum unum cum vinea simul tenente Dono Deo etiam servum [nomine] Constabulum cum uxore et infantibus residentem in ipso manso terminat autem a mane via publica a medio die et a sero terra Sancte Marie a certio terra Arlebaldi Hanc autem donationem eo tenore facimus ut quamdiu ego Edo vixero teneam et possideam post meum vero discessum ad jam dictum locum perveniat In vestitura vero[] Si quis contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit auri untias IIII exolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Edoni S Ingeltrudis conjugis ejus qui fieri et firmare rogaverunt Regnante Lothario rege anno XXXIII Aldebaldus levita scripsit