Charter Document - 02151455
Charter Number: | 02151455 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0978 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus ac redemptor humani generis suorum fidelium providens salutem ita ammonet dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Ego igitur in Dei nomine Bernardus pro anima uxoris mee Aldegardis et in locum sepulture mee dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Maiolus abba preesse videtur aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Maciacense in villa Canevas hoc est vinea que terminatur a mane terra Teteldis a meridie et a sero vinea Sancti Petri a cirtio vinea Josceranni Infra istas terminationes dono Deo et jam dictis apostolis totum ab integro Si quis vero aut ego aut aliquis de heredibus nostris aut aliqua intromissa persona hanc donationem calumniare voluerit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et nisi ad emendationem venerit omnium sanctorum maledictioni subjaceat cogente etiam judiciaria potestate auri libras III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Bernardi qui fieri et firmare rogavit S Ucberti S Evrardi S Teotbranni S Ermengerii S Ostraldi S Archimbaldi S Gotdaldi S Ermengerii S Trubaldi S Bernardi S Rainberti S Constantii Data per manum Randuini mense decembri regnante Lothario rege anno XXV