Charter Document - 02151453
Charter Number: | 02151453 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0978 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego in Dei nomine David sacerdos vuadiator Sigualdi fratris mei dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Mayolus abba aliquid ex rebus nostris pro anima ipsius Sunt autem ipse res site in pago Matisconensi in villa Segia hoc est pratum qui terminat a mane et a cercio vinea Sancti Petri a medio die et a sero via publica Infra istas terminationes dono unam medietatem ad jam dictum locum In ipso etiam pago in villa que dicitur Belplana quicquid in ipsa villa visus est habere vircariis vineis pratis terris silvis totum ad integrum dono ad supradictum locum ut faciant rectores ipsius loci de his rebus a die presenti quicquid facere voluerint Si quis autem [quod absit] contra hanc donationis cartam aliquam calumpniam movere presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed iram Dei et apostolorum ejus incurrat et ne impune transire videatur cogente judiciaria potestate auri libras tres persolvat et hec carta inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S David qui fieri et firmare rogavit S Ramnaldi S Gisoni S Malvuini S Gotefredi S Bernardi S Adroldi S Heldeberti S Achardi S Freco S Livoni Data mense novembrio regnante Lothario anno XXXIII Warnerius scripsit