Charter Document - 02151452

Charter Document - 02151452


Charter Number: 02151452
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0978
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato cui preest domnus Maiolus venerandus abba Ego in Dei nomine Hugo dono ad predictum locum aliquid de rebus meis pro remedio anime mee ac matris mee Framburgis Sunt ipse res site in pago Matisconensi in villa Prisciaco hoc est terra cum plantata novella terminat a mane terra Sancti Petri a medio die terra Oddonis a sero via publica in ipsa villa vinea qui terminat in tres partes vinea Sancti Petri in uno fronte terra Hugonis in ipsa villa alia vinea qui terminat in tres partes vinea Sancti Petri in uno fronte vinea Bonihominis Ipsas res a die presenti donamus ut faciant rectores ipsius loci quicquid facere voluerint Si quis vero quod futurum esse non credimus nos ipsi aut ullus de heredibus nostris contra hanc donationem aliquam calumniam presumpserit iram Dei et apostolorum ejus incurrat et cui litem intulit auri libras duas componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Hugonis qui fieri et firmare rogavit S Odulgerii S Bernardi S Girardi S Mainaldi S Teudbaldi S Adalgeri [presbiteri] S Sieverti S Odberti Data mense octobri anno XXXIII Hlotharii regis Vuarnerius rogatus scripsit ad vicem cancellarii