Charter Document - 02151450
Charter Number: | 02151450 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0978 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amblardus Lugdunensis archiepiscopus humane cogitans fragilitatis casum ac Deo juvante videns facinora delicti terrena substantia posse redimi et eterna tabernacula feliciter inde adis pisci ergo pro anime mee remedio parentumque meorum omnium concedo quasdam res mee adquisitionis quas propria mea adquisivi substantia Deo et sanctis apostolis beato Petro et Paulo Cluniacensis cenobii eo scilicet tenore quatinus monachi Cluniacensis loci in Nimsiaco cellam Deo dicatam sibi construerent in honore beati Petri principis apostolorum sanctique Benedicti monachorum patris Deo militantes et quod sepe mente bone voluntatis habui Deo opitulante in fine obitus mei libenter perfeci Namque cernens memet nullo modo posse evadere casum mortis dire conditionis ante me breviare omnia jussi que tribuere cupiebam Deo meo conditori ac monachis beati Petri et Pauli Cluniacensis monasterii Itaque jurejurando precepi vadiatoribus meis pro Deo pro omnibusque sanctis et per fidem quam mecum habebant ut cartam mee elemosinarie integram et expressam facerent supradictis monachis jam dictis apostolis beati Petri et Pauli Cluniacensis cenobii Ideoque nos vadiatores videlicet Andreas prepositus Ornadus decanus Gundramnus abbas Hugo abbas Augendus canonicus Stephanus diaconus Pontio canonicus Hugo laicus sicut ipse noster senior Amblardus Lugdunensis archipresul jussit facimus ejus vice Deo et sanctis ejus apostolis beato Petro et Paulo monachisque Cluniacensis aule cartam de adquisitis substantiis que res sunt site in pago Arvernico in agro Tiernense in vicaria Doratense In primo donat Nimsiacum villam cum omnibus appenditiis suis campis pratis vineis silvis pascuis aquis decursibus et quicquid ibi visus erat habere usque inexquisitum et villam Gevretam totam ad integram sicut ipse possidebat et Montem Brisonem similiter sicut ipse tenebat et Arlatiam villam similiter et Selviacum totum sicut ipse habebat et in vicaria Lodosense villam Ledracum cum omnibus appenditiis suis sicut ipse possidebat et Calomnam villam similiter quicquid ibi habebat et Foliosam et quicquid ibi visus erat habere et Arniogolem totum quod suum erat et Spiriacum et quicquid illic possidebat et Runcavulpem similiter totum quod suum erat In his omnibus locis quicquid visus erat habere totum ad integrum quesitum et usque inexquisitum Deo et sanctis apostolis beato Petro et Paulo et monachis Cluniacensis loci concedo Siquidem caritatem vestre fraternitatis precatur vos Dei oratores ut in vestris orationibus mereatur conscribi ac vestris precibus particeps fieri quoniam vos pre ceteris vestris vicinis venerabiliter dilexit Si quis vero quod minime fieri credimus huic nostre elemosinarie aliquam calumniam inferre voluerit aut temptare conatus fuerit in Dei omnipotentis iram incurrat omniumque sanctorum archangelorum angelorum apostolorum martyrum confessorum sanctarumque virginum et sit particeps cum Juda traditore et anathematus et condemnatus sit et a bonorum omnium fidelium consortio ejectus et cum Dathan et Abiron in ima profundi baratri expulsus Qui contra hanc elemosinariam vim nequitie exercere voluerit nec vendicet quod petit sed sit alienatus ab clericorum omnium orationibus monachorumque omnium nec requies illi eterna veniat nisi resipiscat et se culpabilem reddat et deinceps hec elemosinaria firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Signum Amblardi archiepiscopi qui hanc elemosinariam suis vadiatoribus scribere et firmare precepit S Andree prepositi S Gontrammi abbatis S Ornadi decani S Hugonis abbatis S Stephani diaconi S Augendi canonici S Asterii sacerdotis S Gotescalci canonici S Pontionis diaconi S Sigibaldi diaconi S Artaldi laici S Haymini laici S Hugonis S Bodonis S Hugonis Ego Landbertus humilis clericus hanc elemosinarie firmitatem in mense augusti V idus ipsius mensis in die veneris datavi DCCCCLXXVIII Domini incarnationis indictione VI Lothario piissimo rege feliciter regnante in Francia Actum Lugduni in publico coram populi multitudine