Charter Document - 02151449

Charter Document - 02151449


Charter Number: 02151449
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0978
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et venerabili loco quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensi monasterio Ego Vuinerada dono aliquid ex rebus meis que sunt in pago Matisconensi in villa vocabulo Cassanias pro remedio anime mee et quicquid in ipsa villa visa sum habere omnia et in omnibus trado atque transfundo ad jam nominatum locum Cluniensem quicquid juste vendere tenere et donare possum faciantque habitatores supradicti loci ab hac die et deinceps de ipsis rebus quidquid eis facere placuerit Si quis autem hanc donationis cartam contradicere voluerit primitus incurrat iram Dei omnipotentis atque omnium sanctorum et cum Datan et Abiron quos vivos terra absorbuit in inferno demergatur aurique libras IIII coactus persolvat et postea hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Vuinerade que hanc donationem fecit et firmari rogavit S Armanni Rodulfi Ingelbaldi Adalgrini Grimaldi Grimuini Ademari Arlei Bernerii Adalgisi Seguini Sofredi Scripsit Joslenus in mense julio anno XXXIII regnante rege Lotthario