Charter Document - 02151448

Charter Document - 02151448


Charter Number: 02151448
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0978
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto venerabilique loco Cluniaco quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dono ego Madalberta aliquid ex rebus meis pro remedium anime mariti mei Odberti atque anime mee Suntque res ipse site in pago Matisconense in villa vocabulo Jaloniacus hoc sunt curtilus cum vinea et prato simul tenente habentque ipse res terminaciones a mane et a cercio via publica a medio die et a sero terra ipsius Sancti Petri In alio autem loco dono vineam que et ipsa sita est in supranominata villa et abet terminaciones a mane vinea Tullonis a media die terra Sancti Petri a cercio via publica a sero vinea Lanteri Infra istas terminaciones totum ab integro ad supranominatum locum Cluniensem dono atque transfundo In tali autem tenore facio hanc donacionem ut quamdiu vixero ego Madalberta teneam et possideam et post meum discessum ad jam nominatum locum he res sine ullo contradicente perveniant et in vestitura omni anno IIII sextarios ex vino Si quis autem contra hanc donationis cartam aliquam calumniam movere presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed coactus per judiciariam potestatem auri libras III persolvat et postea hec donacio stabilis firmaque permaneat stipulacione subnixa Actum Galoniaco publice S Madalberte que hanc donacionem fecit et firmare rogavit S Tullonis S Clementis S Lanteri S Ramnaldi S Madalberti S Selvirandi S Dominici S Utulardi S Stephani S Tetberti Data per manum Josleni in mense julio regnante rege Lothario anno XXXIII