Charter Document - 02151447

Charter Document - 02151447


Charter Number: 02151447
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0978
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Humane fragilitatis piissimus Dominus conscius de ipsis rebus quas tribuit jubet elemosinam facere dicens Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis itemque Date et dabitur vobis id est date terrena et dabuntur vobis celestia Quapropter nos scilicet ego uxor Ingelbaldi Dinecia et ego Arnulfus frater ejusdem Ingelbaldi sed et ego Euvardus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacho monasterio aliquid ex rebus jam sepedicti Ingelbaldi pro ereptione anime ipsius ut misericordiam ei faciat Dominus in die tremenda Sunt autem ipse res site in pago Matisconense in agro Maciacense in villa Canevas hoc est vinea que terminat a mane vinea Vuandalfredi a media die vinea Setbaldi cum suis heredibus a sero vinea Rodzelini a cercio vinea Sancti Petri et [in] ipso agro Maciacense in villa Baginas donamus curtilum cum manso et vinea simul tenente qui terminat a mane via publica a medio die terra Rainberti a sero terra Adraldi cum heredibus suis a cercio vinea Sancti Petri In ipsa autem villa campum etiam donamus qui et ipse terminat a mane terra Sancti Petri a medio die et a cercio terra Sancti Marcelli a sero terra Grifonis Facio autem hanc donationem in tali tenore ego Dinecia ut Deus dignetur liberare animam Ingelbaldi mariti mei et animam meam a penis inferni et quando de hoc seculo migravero dignetis corpus meum recipere ad sepeliendum Si quis autem [quod absit] contra hanc donationis cartam aliquam querelam movere voluerit primitus incurrat iram omnipotentis Dei et sanctorum omnium et cum Datan et Abiron demergatur in infernum et in presenti coactus per judiciariam potestatem auri libras persolvat IIII et postea hec donacio stabilis firmaque permaneat stipulacione subnixa Actum Cluniaco publice S Dicie Arnulfi atque Euvardi qui hanc donationem fecerunt firmarique rogaverunt S Vuandalfredus S Godaldus S Tedbranni S Bernardi S Arnulfi levite S Galamanni S Folcardi Data mense junio per manum Josleni qui rogatus vice cancellarii scripsit regnante rege Hlothario anno XXXIII