Charter Document - 02151446
Charter Number: | 02151446 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0978 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Christi nomine Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo Cluniensis cenobii et fratribus inibi Deo servientibus Ego Bernardus dono pro remedio genitoris mei Seugauldi aliquid ex rebus ipsius sicuti ipse quondam donavit que sunt site in pago Matisconense in agro Maciacense in villa Canevas videlicet in primis unam vineam cum campo simul tenente qui terminatur a mane ipso emptore a meridie senderio et vinea terminatur a meridie terra Griphonis a sero Sancti Martini et Sancti Vincentii a cirtio Gandalfredi Infra istos terminos dono ipsam vineam totam campum vero dimidium et dono alium campum a Saciaco vocatur et terminatur a mane via publica de tribus partibus terra Sancti Vincentii Infra istos [terminos] totum ab integro dono et faciant Clunienses seniores quicquid voluerint Qui autem eis contradixerit auri libras duas componat et hec carta firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Lordonico castello S Bernardi qui fieri et firmare rogavit S Fulgaldi S Raulfi S Constantii S Landoeni S Aremberti S Bernardi Girbaldus scripsit feria II mense aprili anno XXIIII Lotharii regis