Charter Document - 02151441

Charter Document - 02151441


Charter Number: 02151441
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0977
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In honore apostolorum sanctorum Petri et Pauli et domno Magolo abbati et aliis monachis Cluniensis [Ego] igitur in Dei nomen Vilirada dono vobis pro anima mea de res meas que sunt sitas in pago Matisconense in agro Marsiacense in villa que dicitur Chasanias hoc est closico la mea parcione qui mihi advenit vobis dono et dono vobis bosco qui dicitur Chasanetas et uno campo insimul tenente tercio parte qui mihi advenit totum vobis dono in loco elemosina et faciatis post meum dicessum quiquit volueritis in omnibus Si quis vero ad ullus ohmo oposita persona qui contra ac donacione vel calumniare presumsserit una con fixa auri uncias II componat firma estabili permanead constibulacione subnixa Actum Lordoni S Vilirada qui donacione ista fieri et firmare rogavi S Dodono S Odono S Itbert S Ermegelo S Galemag Ego Eldradus rogatus scripsit datavit die lunis mense maius annos XXIII Lotario rege