Charter Document - 02151440
Charter Number: | 02151440 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0977 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Girvardo presbitero Sic igitur ego in Dei nomen Leotardus et uxor sua Tedza venditores vendidissimus vobis campum qui est situs in pago Cavilonense in fine Fabriacense in ipsa villa sedit termined de uno latus ad ipsa donatione de alio latus Girmundi et suis eris in uno fronte via puplica in alio fronte Grisionia aqua volvente abet de lato perticas VIII Infra ipsas terminationes et percicationes vobis vendimus et accepimus de vobis precium in valent solidos VIII et pro ipsa precia manibus recepimus tradimus atque transfundimus neminem contradicentem et faciatis post isto die quidquid facere volueritis in omnibus Si quis vero si ego ipsius au ullus homo au ullus de heredibus nostris qui contra vendicione ista venire tentare vel calumniare presumpserit auri uncias duas coactus componad et inante firma stabili permanead constipulatione subnixa Actum Sancti Desiderii S Leotardo et uxor sua Teodzane qui venditione ista fierent et firmare rogaverunt S Vuilelmo S Imberto S Arlulfo S Gotzeranno S Tetono S Vatono S Ahino S Ansedeo Ego Bernard datavit die hiovis mense magii annos XXIII regnante Loterio rege