Charter Document - 02151439

Charter Document - 02151439


Charter Number: 02151439
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0977
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum Maiolum et fratres Clunienses necnon etiam et quemdam hominem nomine Heldinum ut inter se terras scamiarent quod ita fecerunt In primis donat Heldinus curtilum et vineam et campum unum et duas perticas in amplius et sunt ipse res site in pago Matisconense in villa Crosiaco et accepit e contra Heldinus e contra curtilum et vineam et campum unum et sunt ipse res site in pago Matisconense in villa Chedias et faciat unusquisque sicut hic insertum est de suo scamio quicquid facere voluerit in omnibus et ut omni tempore hoc scamium firmum et stabile permaneat manu propria firmamus et testibus tradimus roborandam S Heldini qui fieri et firmare rogavit S Radaldi S Aynaldi S Gareni S Magenerius S Ragenfredi S Girart S David S Odoldo Ego Maingaudus scripsi Datum die dominico in mense aprilio annos XXIII regnante Lotario rege