Charter Document - 02151437
| Charter Number: | 02151437 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 0977 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notitia vuerpitionis quomodo vel qualiter venit quidam vir nomine Ratburnus in Vienna civitate in claustrum ante monasterium Sancte Marie coram domno Teutbaldo archiepiscopo ceterisque viris monachis clericis et laicis quorum ista sunt nomina Atmarus prepositus Beroldus levita Teudericus sacerdos Siefredus sacerdos Rostannus presbiter Andreas levita et fuerunt laici Rorgo Teudericus missus indominicatus domni regis Girbertus Adso Rotselinus Fulcherius et alii quam plures optimi testimonii et vuerpivit atque dimisit omnem querimoniam vel omnem consuetudinem ipse Ratburnus et uxor ejus Julia quam requirebat in terra que est sita in Valle Camponica que fuit quondam Bernoni Deo et Sancto Petro et domno Maiolo abbati ceterisque monachis Cluniensibus quorum nonnulli ibi presentes habebantur insuper pro remedio anime sue et uxoris sue seu omnium parentum suorum si aliquid sibi videbatur rectum habere omnino donavit et amplius nullam in ea rem se requirere promisit manuque propria hanc cartam ipse firmavit roborandamque uxori sue testibusque idoneis tradidit Quam si aliquis scindere aut inquietare temptaverit extraneus omni societati christianorum habeatur et nisi emendaverit societas ejus cum Datan et Abiran fiat in inferno Hec autem vuerpitio firma et stabilis permaneat in perpetuo S Ratburni et uxoris ejus Julie qui vuerpiverunt et ipsi firmaverunt S Rorgonis S Gotdafredi S Girberti S Rostagni S Rotselini Ego Ado notarius scripsi in kalendis marcii anno XL Conradi regis
