Charter Document - 02151433

Charter Document - 02151433


Charter Number: 02151433
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0976
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Catholice fidei professoribus monita Salvatoris alto corde rimantibus luce clarius elucet quod idem redemptor noster providens mortales mortalibus rebus contemptis celestibus diu adesuros suamque salutem per varios mundanos casus prodituros unum salutare remedium consulendo infirmitati eorum providit quo et peccata sua redimerent et temporalibus bonis penitus non egerent dicendo enim Date elemosinam et omnia munda sunt vobis ostendendo palam effecit omnem spem in confessione peccatorum et ablutione scelerum consistere Quapropter noverint cuncti quod ego Umfredus hec recogitans dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunense ecclesiam in honore sancti Aunemundi in villa quam vocant ipso nomine cum omnibus ad se pertinentibus campis pratis pascuis silvis vineis farinariis aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum omnia ex omnibus totum ad integrum in eo tenore ut quamdiu ego advixero teneam et possideam Porro in vestitura in presenti dono decimas prefate ecclesie ex integro Et post meum discessum he res cum omni integritate ad locum Cluniacum perveniat Facio autem hanc donationem pro anime mee remedio et pro expiatione scelerum meorum ut mihi propiciari dignetur Dominus Si quis autem adversus hanc donationem consurgere temptaverit quilibet homo ex parentibus meis seu aliqua potestas aut ulla intromissa persona contra hanc donationem aliquam litem commovere nisi quam cito ad emendationem venerit omni maledictioni subjaceat et judiciaria cogente potestate auri libras IIII exolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum castro Montis Malarii publice S Umfredi qui fieri jussit pro anima sua et Vuichardi Umberti Vuiguoni in tali tenore ut omni tempore sint in communione fratrum he res denominate pro omnibus fidelibus defunctis et si aliquis in benefitium dederit aut scamium fecerit ad propinquos ejus revertantur ex integro S Tedonis S Anscherici S Ugoni S Milonis archipresbiteri S Stephani S item Umfredi Data per manum Aldebaldi regnante Conrado anno XL