Charter Document - 02151430
Charter Number: | 02151430 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0976 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles Christi quod ego Theza uxor Drogonis dono ipsi Drogoni de mea hereditate que est sita in pago Matisconense in fine Ciciacense in villa que Perogo vocatur hoc sunt colonice II ubi Ansoardus et Anseerius stant ipsos curtilos et vineas et campis et pratis et silvis et fontes aquarum aquarumve decursibus quesitum et ad inquirendum ipsi dono in ea tenore dum ambo vivimus usum et fructum habeamus et si de nobis heres fuerit ad illum perveniat et si heres natus non fuerit post nostrum discessum ad Sanctum Petrum et ad locum Cluniacum perveniat sine ullo contradicente Hanc autem cartam et donationem pro remedio animarum nostrarum et omnium propinquorum nostrorum facio ut veniam et indulgenciam peccatorum suorum simul mereamur consequi in futuro seculo Si quis autem hanc donationem calumpniari presumpserit nisi ad satisfactionem venerit iram Dei omnipotentis incurret omniumque sanctorum ejus veniantque super eum omnes maledictiones que scripte sunt in novo vetusque Testamento Maledictus sit in civitate maledictus in agro maledictus ingrediens maledictus egrediens maledictus fructus ventris ipsius maledictus fructus ventris terre illius Percutiat eum Dominus plaga insanabili persequantur eum inimici ejus donec pereat a facie terre omnisque ejus substantia redigatur ad nihilum eritque pars ejus cum Datan et Abiron et cum Juda traditore Domini simulque cum eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis Qui autem laudatores extiterunt recipient mercedem ab Ipso qui cuncta creavit ex nihilo simulque a beatis apostolis Petro et Paulo omnibusque sanctis jugiter regnantibus cum Christo Signum Teze qui donacionem istam fieri jussit et aliis firmandam tradidit S Azoni S Duramni S Wichardi S Lanberti S Tetardi S Aldradi S Giraldi S Arberti S Stephani Ego Dodo sacerdos scripsi in die sabbati XII kalendas novembris anno XXII regnante Lothario rege