Charter Document - 02151429
Charter Number: | 02151429 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0976 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Jus ecclesiastice religionis merito proprie dignitatis obtinet ut quicquit unusquisque fidelium alicui ecclesie conferre deleguare studuerit sub proprie titulatione auctoritatis scripture adnotatione una cum fidelium suorum corroboratione sollempniter adfirmare decernat Quapropter ego Ratburnus cogitans humane fragilitatis casum reminiscens quod dicitur Quia nulla est misericordia nec ratio aput inferos quo tu properas ideoque necesse est expendi facultates meas et edificari turrim de qua videri possimus Deum deorum in Sion et alibi Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et Qui dat Domino non indigebit Idcirco hoc animi advertens concedo per commendationem avi mei Hectori et genitricis mee Girbergie et fratrem meum Hectorem episcopum et ego Ratburnus pro anime mee remedio vel parentum meorum concedo Domino Deo et Sancto Petro de Cluniaco ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur necnon et norma monacorum ibi Deo servientium dono aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunense in agro Candiacense in ipsa villa Candiaco hoc est ecclesia que est in honore sancti Petri dicata hoc sunt vineis et campis et decima et presbiteratu suo et omnibus ibi adjacentibus Hec omnia prefate sancte Dei ecclesie suisque monachis digna conlatione cedo trado atque transfundo et ipsas res ad jus ecclesie Sancti Petri Cluniacensi vel ad proprietatem et in refectorii mensam restituantur et revocentur nemine contradicente et si quis preter hoc quod suprascriptum est aliquis secus fecerit vel evocare a Deo vel ab his cui hec conlata sunt presumpserit anatematis vinculo feriatur et quasi sacrilegus legis penam subjectus abeatur et a Deo et Sancto Petro vel ab his quibus hec conlata sunt eorumque successoribus omnibus maledictionibus cum sanctorum patrum excommunicationibus abeatur addictus et si quis contra hanc cessionem a me libenti animo factam venire dicere aut in qualibet re voluerit non vindicet sed componat cui litem intulerit tantum et aliut tantum quantum ipse res eoque tempore meliorate valuerint et presens cessio firma permaneat cum stipulatione subnixa S Ratburni qui hanc donationem jussit fieri et firmari rogavit S Vuille uxoris sue qui hoc consensit S Ademari S Rostagni S Fredeberti S Duranni S Berlonis filii Ratburni S Teudoni Ego in Dei nomine Rostagnus sacerdos qui hanc donationem scripsi datavi die X kalendas octobris annos XL regnante domno Cuhonrado rege serenissimo