Charter Document - 02151428

Charter Document - 02151428


Charter Number: 02151428
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0976
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Gyrardo presbytero emptore Igitur ego in Dei nomen Frotbertus venditor constat mihi vendere tibi vinea qui est sita in pago Cavilonense in fine Brancedunense in villa Marciaco terminet de uno latere Letardo de alio latere Tetardo in ambis frontibus via publica abet in longum percicas XXV in lato in fronte superiore percicas III et in alio fronte percica I et pedes X Infra istas terminationes et percicationes ad integrum ego tibi vendo et accepi de te precium solidos VIII In pro ipsum precium ipsa vinea sicut supra insertum est ad integrum ego tibi vendo trado atque transfundo neminem contradicentem Si quis vero quod futurum minime esse credimus si ego aut ullus de heredibus meis aut ullus homo contra vendicione ista venire temptare presumpserit non valeat vendicare quod repetit sed deferat cui temptat una cum tercio fisco auri uncia una c[o]actus componat et inantea vendicio ista omnique tempore firma stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Rogiacho villa publice Signum Frocberto qui vendicione ista fieri et firmare rogavit S Dadono S Aynoni S Otuino S Riconi S Doioni S Trutbalt S Hildrico S Costabulo Remguinus scripsit datavit die lunis mense augusti anno XXII regnante [Lothario rege]