Charter Document - 02151425
Charter Number: | 02151425 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0976 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilecta uxore mea nomen Doana Igitur in Dei nomen Magingodo in pro amore et bene voluntate que contra te abeo et pro bona servisti que mihi servisti et in alia promisisti propterea dono tibi de res meas que sunt sitas in pago Matisconense in agro Marciacense in villa Varengo hoc est curtilo et vinea cum manso indominicato ubi Valericus manebit terminat a mane terra Custabulo a medio die rivo volvente et increpito a siro de ipsa hereditate et terra Custabulo a cercio via publica infra istas terminaciones totum tibi dono Et de alia hereditate que in ipsa abeo huna medietate tibi dono vineis campis pratis silvis omnia et ex omnia quesitum ad inquirendum trado atque transfundo Et dono tibi Alerico et uxor sua et infantibus suis et faciatis post hanc diem quidquid volueritis in omnibus habendi vendendi seu licea commutandi et si ullus homo qui contradicere voluerit auri uncia una componat firma estabilis permanead constibulacione subnixa Actum Marsiaco villa publice S Magingodo qui donacione ista fieri et firmare rogavit S Dadono S Arligio Seuvino Custabulo Bernoart Bernoeno David S Adaldrado S Vuiniterio S Archimbert S Letoeno S Durant Ego Eldradus scripsit et subdatavit die jovis mense magius annos XXII Lotario rege