Charter Document - 02151419
Charter Number: | 02151419 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0976 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego igitur in Dei nomine Durannus dono aliquid ex rebus meis ad sanctos apostolos Dei Petro et Paulo atque Andrea ad prefatum locum Cluniaco ubi domnus Mayolus abba preesse videtur qui est situs in pago Matisconense qui est consecratus in honore eorumdem apostolorum tam propter anima mea quam propter animas parentorum meorum et omnium fidelium christianorum ut pius Dominus nos omnes a cunctis malis eripiat et ad vitam eternam feliciter perducat Sunt autem ipsas res sitas in pago Viennense in villa que dicitur Chalvaicus hoc sunt octo sestaradas de champo ad uno tenente terminant autem ipse res ita a mane terra Ermengardis a medio die de ipsa hereditate a sero terra Sancti Mauricii a cercio similiter de ipsa hereditate infra istas fines vel terminaciones Et in alio loco dono alium chanpum qui est in villa Chrapon et abet fines vel terminaciones de huno latus terra Rostangni de alio latus terra Aldebranni et de cercio terra ipsius Rostangni et de IIII de ipsa hereditate Infra istas fines vel terminaciones totum ab integro et sub integro dono at jam dicto loco ea tamen ratione quamdiu ego vixero usum et fructum percipiam et in vestituram quisque anno quartam partem de fructibus qui ibi creverint ad abitatores ejusdem loci persolvant Si quis istam donationem infringere tentaverit primitus iram Dei incurrat et sanctis ejus et insuper cui litem intulerit auri I libram persolvat et deinceps ista helemosinaria a me libentissime facta firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnixa S Duranni et uxoris ejus Costancie qui istam cartam fieri et firmare rogaverunt S Abboni S Rostagni S Gentioni S Rainaldi S Retinardi S Ermenodi S Sisfredi Data per manu Josberti die jovis in mense febroario anno XXXVIIII regnante Khoundrado rege