Charter Document - 02151418
Charter Number: | 02151418 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0976 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et venerabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cenobii quod domnus Maiolus regere videtur Nos igitur Vuichardus et Berardus donamus Deo et ejus apostolis aliquid ex rebus fratris nostri Bernardi sicut ipse moriens delegavit pro remedio anime ipsius et sunt ipse res site in pago Matisconensi in villa Tisiaco hoc sunt mansi cum vineis campis pratis silvis aquis pascuis exitibus et regressibus cultum et incultum quesitum et ad inquirendum totum ad integrum cum omnibus ad se pertinentibus quantum in ipsa villa ipse aut nos visi sumus habere donamus ad prefatum monasterium ut in futuro judicio pius Dominus nobis omnibus placabilis appareat et servum nomine Ascherium et uxorem ejus nomine Isenbergam et ab hodierna die de ipsis rebus supradicti loci habitatores faciant in omnibus quicquid facere voluerint Si quis autem hanc donationem calumniare vel scindere voluerit omnino non valeat obtinere quod repetit sed coactus potestate auri libram unam persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio publice S Vuichardi et Bernardi qui fieri et firmare rogaverunt S Berardi S Vuicardi S Gotefredi S Adalberti presbiteri S Ramnulfi Data mense januario Hlothario rege regnante anno XXII Rothardus rogatus scripsit