Charter Document - 02151414
Charter Number: | 02151414 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0975 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Christi nomine Placuit atque convenit inter domni Maioli abbatis Cluniensis ecclesie et monachorum Sancti Petri necnon et ab alia parte Dominico et uxori sue Deodate ut terras inter se commutarent quod et fecerunt In primis dedit domnus Maiolus abba et monachi fratri ejus a parte Dominici et uxori sue Deodate de rebus Sancti Petri que site sunt in pago Matisconense et in agro Salorniacense in villa Uriniaco hoc est vinea qui terminat a mane et a sero vias publicas a media die ad ipso Dominico a cercio Hebreorum habet in longo de uno latus perticas XVII a cercio perticas XXX pedes III in ambis frontibus perticas XIIII pedes III dimidium Similiter Dominicus et sua uxor a parte Sancti Petri et monachorum ejus dedit de sua propria hereditate que conjacet in ipso pago in Fusciacense fine et in villa Bulon hoc sunt vineas et campi una vinea terminatur a mane via publica a media die et a sero de ipsa hereditate a certio Probati habet in longo perticas XIIII in uno fronte perticas VI in alio V et alia hereditate que in ipsa villa habemus totum ad integrum cum omni diligentia quisitum et inquirendum Omne res sicut supra inserte sunt quod domnus abba dedit Dominico ipse possideat et sui heres quod Dominicus dedit Sancti Petri domnus abba teneat et rectores ipsius ecclesie Si quis autem commutationem istam contradixerit aut calunniare presumpserit non valeat adimplere quod requirit sed cui litem intulerit una cum fisco ex auro gogatur exsolvere libras IIII et inantea firma et stabilis permaneat omni tempore S Dominici S Deodate uxori ejus qui hoc fieri rogaverunt S Probati S David levite S Costabili S Ardradi S Sitbaldi S Girberti S Gislerius S Archimberti Data per manu Landrici feria I mense junio anno XXI Lothario rege regnante