Charter Document - 02151409

Charter Document - 02151409


Charter Number: 02151409
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0974
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructe Cluniaco nomine quam domnus abba Maiolus regere videtur Ego in Dei nomine Raculfus presbiter pro anime mee remedio seu omnium parentum meorum dono unum curtilum cum vinea et campo in uno [tenente] qui est situs in pago Matisconense in fine Viriacense in villa Senosana francorum et terminatur a mane via publica a meridie terra Sendeleni et Anselardi a sero Sancti Petri a certio Leotbaldi et habet in longum perticas L in transverso XIII sed tali conditione ut quandiu vixero teneam post meum autem discessum ad Sanctum Petrum perveniat Si quis vero contra hanc donationem venire ausus fuerit non valeat vindicare quod requirit sed cui litem intulerit de auro purissimo libras VI componat et nisi emendaverit iram Dei omnipotentis incurrat et hec carta inconvulsa permaneat cum stipulatione subnixa S Raculfi qui fieri et firmare rogavit S Ingelmari S Christofori S Sicberti S Giraldi S Dominici S Andree S Aremberti Ego Balduinus scripsi anno XXI Lotharii regis